From Wikipedia, the free encyclopedia
Biedermeier nomen quoddam est in Ludovici Eichrodt poesi, quo homo mentis non ita compos, paulo trossulus, tamen benignus atque sincerus appellatur. Istud nomen autem postea epochae historicae Germanicae datum est, quo designatur tempus inter Consilium Vindobonense et Res novas anni 1848.
Medio saeculo XIX homines quidam seditionem praeparaverunt, ut ipsi participes fierent in rebus politicis; antea animus magis ad litteras et vitam spiritalem versus erat et multi nolentes volentes privata publicis anteposuerant. Germania miseranda bellis Napoleonicis confecta et viribus destituta modestiam colere maluit: quae felicitas et in supellectilibus sentiebatur. Habitationis talis exemplo sit Goethii domus Vimariensis. Quod ad politicam attinet Clemens Vencelus Nepomucus Lotharius Metternicus diu constitutione cives fraudavit, ut oboedirent et rebus privatis gauderent. Quoad litteras Adalbertus Stifter velut Nicolaus Lenau multis auctor epochae Biedermeier typicus habetur, quoad picturas autem Carolus Spitzweg.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Biedermeier spectant. |
Meyers Großes Konversations-Lexikon, vol 2. Lipsiae 1905, p. 832 (hic in interreti)
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.