From Wikipedia, the free encyclopedia
Bomba seu pyrobolus[1] est machina bellica, quae displodendo potentissimam energiae undam emittit, vicinaque omnia delet. Fieri solent ex vasibus, quae materia displosiva implentur. Bombae aut ex aëre deici possunt, aut in locis publicis abderi.
Bomba 'globus ignivomus; pyrobolus' est verbum ductum a rauci et gravis soni (sicut fremitus aut murmuris) imitatione humana voce facta. Apud antiquos hic sonus appellabatur bombus, qui fere idem [βόμβος] apud Graecos sonabat; cf. "[apes] intus faciunt bombum" (Varro, Rust. 3.32); διὰ τὴν βαρύτητα τῆς φωνῆς βόμβος τις ἐν τῷ οἰκήματι γιγνόμενος ἀσαφῆ ἐποίει τὰ λεγόμενα ('propter gravitatem vocis quidam bombus [i.e. fremitus] in conclavi factus ea quae dicebantur obscurabat') (Plato in Protagora 316a).
Medio aevo, bombus etiam idem significabat ac pila incendiaria (Francogallice bombe); cf. "Hic Tibertus dux Bombi fulmine in ulna sauciatur" (anno 1452).[2] Apud scriptores mediaevales etiam petrabuli species bombarda appellabatur; cf. Du Cange: "BOMBARDA, Petrariæ, seu λιθοϐόλου species, quatiendis urbium aut castrorum mœnibus, a fremitu et sono quem edit, qui Græc. βόμϐος, Lat. Bombus, dicta [. . .]", et sunt etiam verba derivativa, sicut bombardare, bombardarius, bombardula, etc. Itaque bombus 'pila incendiaria', nec non bombarda, a sono quem emittunt (bombus 'fremitus') per metonymiam ducuntur. (A sono per metonymiam ad soni fontem, sicut cuculus a cuculando, et κόκκυξ a κόκκυ sonando [κοκκύζω 'cuculo'].)
Vocabulum sane recentissimum est bomba, quae a Gallico bombe mutuata et ad speciem Latinam redacta esse videtur.[3]
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.