Canistriludium
From Wikipedia, the free encyclopedia
Canistriludium,[1] vel ludus bascaudarius, et cetera, est follis ludus a Doctore Iacobo Naismith inventus mense Decembri 1891 Campifonti Massachusettae in Civitatibus Foederatis.
Ludus in aedificio inter duas turmas quinque lusorum actus est. Sunt duo canistra a quoque latere plani lusori sita. Turmae certantur ut saepius canistripilam in canistrum manus adversarii imponant per tempus quod ludus durat. Sunt soli duo modi quo canistripila in plano ludi moventur: aut follem per aërem iactando aut ambulando eam a ludi plano repercutiendo.