Carolus Babbage
From Wikipedia, the free encyclopedia
Carolus Babbage (natus in Walworth Surregiae die 26 Decembris 1791; Londinii mortuus die 18 Octobris 1871) fuit mathematicus, philosophus analyticae, inventor, et ingeniarius machinarum Britannicus, qui notionem computatri quod programmari potest creavit.[1] Partes suorum mechanismorum imperfectorum apud Museum Scientiae Londiniense ostenduntur. Anno 1991, plane fungens machina differentiarum ex formis Babbage primis fabricata est. Successus eius machinae, ad subtilitates mensurae saeculi undevicensimi fabricatae, demonstravit machinam Babbage functam esse. Postquam novem annos, Museum Scientiae instrumentum pressorium complevit, quod fuit admirabiliter multiplex machina quamvis saeculo 19 machinata erat. Babbage, unus ex "patris computatri" appellatus,[2] primum computatrum mechanicum invenisse habetur quod ad formas multipliciores adduxit.