Carolus Ludovicus Ioannes Iosephus Laurentius de Austria
From Wikipedia, the free encyclopedia
From Wikipedia, the free encyclopedia
Carolus Ludovicus Ioannes Iosephus Laurentius de Austria, Dux de Tessino (natus 5 Septembris 1771 Florentiae, mortuus 30 Aprilis 1847 Vindobonae) dux militum Austriae et scriptor rerum militarum fuit.
Filius tertius fuit Leopoldi II archiducis Tusciae et postea imperatoris Germaniae. Epilepsiae laborans tamen cursum militis appetebat et post mortem patris (anno 1792) et matris a Maria Christina Austriae et Alberto Casimiro de Saxonia-Tessino adoptatus est.
Ad exercitum Austriacum accessit et ab anno 1793/1794 gubernator generalis Nederlandiae Austriacae fuit. Ab anno 1796 milites sui regni in Germania, Italia atque Helvetia duxit. Die 3 Septembris eius anni Carolus exercitum Francorum apud Herbipolim pervicit. Ab anno 1801 praeses consilii belli Vindobonae erat. Anno 1809 apud Aspern primus Napoleonem imperatorem Francorum clade affecit. Sed paulo post ab eodem apud Wagram victus ad indutias Znoymae coactus et ab imperatore Francisco I dimissus est. Mense Octobri bellum Pace Palatii Belli Fontis finitum est.
Carolus e vita publica se recessit et anno 1815 Henriettam Alexandrinam de Nassovia-Weilburg in matrimonium duxit, quamquam nova uxor fidei protestanticae sequebatur. Cum ea septem liberos habuit, antequam anno 1832 morbo Scarlatinae a liberis infecta mortua est.
Carolus et libros de re militari composuit atque musea militaria condidit[1].
Austriaci victori de Aspern monumenta posuerunt, quorum unum in Vindobona in Loco hreoum inveniri potest.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.