Castellum Sibiricum
From Wikipedia, the free encyclopedia
Castellum Sibiricum vel ostrog[1] est genus fortalitiorum vel castellorum vel arcium lignearum, quae saeculis a XIII ad XVII saepe in Russia meridionali et saeculis XVII et XVIII in Siberia aedificabantur. Primo murus e lignis cum acuminibus acribus constructus ostrog nominabatur (nam de Russico acer, острый, derivatum est), et postea arx vel oppidulum totum tali muro circumcinctum[2].
Multae urbes Russiae meridionalis et Siberiae sicut arces ostrog conditae sunt et saepe diu hoc nomen ferebant. Hae sunt:
- Anadyr
- Biscum
- Brattica
- Crasnoiarium
- Colymensia castella (Inferius, Medium et Superius)
- Cusnezia
- Iacutia
- Ienisea
- Ircutia
- Ischimus
- Cosmae et Damiani urbs
- Mangasea Nova
- Nertschia
- Ochotium
- Omium
- Ripa Nigra
- Salechardum
- Samara
- Saratovia
- Scopinum
- Tara
- Tschita
- Tomium
- Udinium
- Udinium Inferius
- Volgogradum
etc.