From Wikipedia, the free encyclopedia
Ceratosaurus (a Graeco, κέρας 'cornu' + σαῦρος 'lacertus')[1] est genus Dinosaurorum subordinis Theropodum, quod in Iurassico superiore abhinc 150 milionibus annorum in America septentrionali, Tanzania, et Lusitania habitabat. Ceratosauridarum familia nonnullis hodie auctoribus Ceratosauro tantum et Genyodecte constat, et Ceratosauria quoque multo minuta sunt quam antea: nam antea et Coelophysidas continebant, nunc Ceratosauridas et Abelisauroidea tantum (quae Neoceratosauria vocabantur).
Ceratosaurorum proprietates sunt cornua tria in capite, quorum duo super oculis et ceterum in extremo rostro (ubi Hominis nasus est), unde nomina generis (Graece κερας, -κερατος 'cornu') et speciei nasicornis, quattuor digiti manuum et praesertim corporis mensura (sex seu octo metra longum) illius aetatae ingens (nam Allosauro decem metrorum excepto, Theropoda maiora omnia illo postuma sunt). In America septentrionali, ei Allosaurus hostis fuit, qui fortasse et illius causa exstinctionis.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.