Clausa (grammatica)
From Wikipedia, the free encyclopedia
Clausa[1][2] in grammatica est minima unitas grammatica quae propositionem plenam exprimit.[3] Clausa typica in subiecto et praedicato(en) consistit,[4] ubi praedicatum per typum est locutio verbalis(en), a verbo una cum ullis obiectis et aliis adiectoribus collato. Subiectum autem aliquando non exprimitur, saepe in linguis nullius subiecti si subiectum e contextu recuperari potest, sed etiam in quibusdam rebus in aliis linguis sicut Anglica(en) fit; exempli gratia, in sententiis imperativis(en) et clausis non finitis.
Sententia simplex in una clausa finita cum verbo finito(en) quod liberum est usitate consistit. Sententiae multipliciores multas clausas continere possunt. Clausae liberae(en) (vel praecipuae) sententiam solae constituere possunt; clausae obnoxiae(en) (vel subordinatae) solae sunt imperfectae val ineptae.