From Wikipedia, the free encyclopedia
Collegium Smithianum est privatum artium liberalium collegium pro feminis in Northamptonia, Massachusetta (CFA). Sophia Smith praescripsit anno 1871, cum erudita et heres pecuniae fuerat, ut condatur collegium pro bono feminarum. Apertum est collegium anno 1875. Nunc habet proprium museum artis atque proprium hortum botanicum, qui designatus est ab architecto Friderico Law Olmsted. Inter alias sunt alumnae Smithianae scriptrices, relatrices, agitatrices pro activismo feminismoque, politicae, donatrices philanthropicae, histriones, creatrices pellicularum, academicae, conductrices, negotiatrices, duae dominae primae de CFA, et recipientes praemiorum multorum. Collegium fuit primum generis sui offerendo praegradus studium ingeniariae.[4]
Smith College | |
Sententia: | In virtute scientiam
(Graece: Ἐν τῇ ἀρετῇ τὴν γνῶσιν) [ex Epistula II Petri] |
---|---|
Forma: | Privatum artium liberalium collegium pro feminis |
Conditum: | Anno 1871
(sed apertum anno 1875) |
Taxatio: | Sub Novae Angliae Comissione Educationis Superioris (NECHE) |
Ligamen collegiale: | Seven Sisters |
Ligamen athleticum: | Divisio III (NCAA) |
Dos: | $2.56 miliardum (anno 2021)[1] |
Praeses: | Ecaterina McCartney |
Magistri: | 285[2] |
Discipuli: | 2,903 (autumno anni 2018) |
Locus: | Northamptonia, Massachusetta, CFA |
Colores: | Caeruleum et aurum |
Agnomen: | Praecursores
(Anglice: Pioneers) |
Nexus: | www.smith.edu |
Collegium habet 41 facultates et licet curriculum liberum, saepe sine praerequisitis cursibus academicis nec agenda examina finalia. Concilium discipulorum illuc est activum in rebus politicis etiam agit cum ideologia progressiva.[5] Viros prohibetur studio praegradus, etiamsi collegium annuniavit anno 2015 legem implicatam ad transgeneros.[6][7] Tamen est postgraedus studium dispositum ad sexus omnes. Ut ad collegium acceptus sit, est admissio exigua.
Collegium est pars de Quinque Collegiae Consortio cum aliis quattuor collegiis in regione (nomine Pioneer Valley), quae sunt: Collegium Montis Holyoke, Collegium Amherstiensis, Collegium Hantoniae, et Universitas Massachusettensis Amherst.[8][9] Est quoque pars de Seven Sisters (Latine: Septem Sorores) associatione cum aliis sex collegiis, quae pro feminis fuerunt: Collegium Bernardinum et Collegium Vassarianum in Novo Eboraco, Collegium Bryn Mawr in Pennsilvania, Collegium Wellesleianum et Collegium Radcliffe (nunc defunctum) et Collegium Montis Holyoke in Massachusetta. Discipuli Smithiani possunt in quibusque cursus aliorum collegiorum de Seven Sisters participare, quod est privilegium associationis. Agnomen gregis athletici est Praecursores, quod significat colonos primos in veteribus Tredecim Coloniis.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.