From Wikipedia, the free encyclopedia
Comētēs[1] (-ae, m.; verbum origine Graecum, seu Latinitate pura stella crīnīta[2][3]) est res siderea "pilae nivis sordidae" similis, quae autem multa glacie composita est. In nostro systemate solari orbitae cometarum possunt Plutonis transcendere. Plerique cometae qui in interiore systematis solaris regione ineunt orbitas ellipticiores habent. Cometae compositi sunt ex aqua, methano, carboneo dioxydato gelatis, pulvere, variisque mineralibus aggregatis.
Sapientes putant cometas esse reliquias relictas condensatione nebulae e qua systema solare formatum est; regiones periphericas huius nebulae tam frigidas esse ut sinerent aquam inveniri in specie solida, non in forma vaporis. Falsum est describere cometas ut asteroides circumdatos glacie: latera externa disci crescentis nebulae sic frigida erant ut corpora in via formationis variationes diversas adhibitas corporibus propioribus Sole non paterentur.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.