Comitatus Bácsiensis et Cumania Minor
From Wikipedia, the free encyclopedia
Comitatus Bácsiensis et Cumania Minor[1] (Hungarice: Bács-Kiskun megye) est maximus Hungariae comitatus, duodecimam Hungarici territorii partem occupans, inter Danubium et Tisiam situs. A septemtrionibus Comitatui Pestiniensi, ex oriente Jazygae et Cumaniae Maiori et Szolnokiensi atque Csongradiensi, a meridie Serbiae et Croatiae, ab occidente Baranyiensi, Tolnensi, Albensi finitimus est. Caput est Aegopolis (Hungarice: Kecskemét). Area eius 8445,15 quadratis chiliometris porrigitur, quae 524 841 incolis tribuit mansionem.
Comitatus Bácsiensis et Cumania Minor | |
Regio | Planities Maior meridionalis |
Caput | Aegopolis |
Area | 8445,15 km² |
Numerus incolarum | 524 841 incolae (2011) |
Situs comitatus | |
Situs comitatus in Hungaria | |