From Wikipedia, the free encyclopedia
Demetrius, primus eius nominis in serie regum Macedonum, agnomine Poliorcetes ('urbium expugnator') notus, fuit filius Antigoni "Monophthalmi", anno 336 a.C.n. natus,[1] mortuus 283).
Demetrius in bellis Diadochorum pugnavit.
Anno 312 a Ptolemaeo Lagi filio devictus est proelio iuxta Gazam commisso.
Anno 307 Athenas cepit, Demetrio Phalereo expulso, sed libertatem reddit civibus, qui, a Stratocle suasi, Demetrio honores fere divinos obtulerunt.[2]
Anno 305 et 304 a.C.n. Rhodum frustra obsedit.
Demetrius rex Macedoniae ab anno 294 usque ad 288 fuit.
Anno 286 a Seleuco captus, tribus annis post in captivitate mortuus est.
Uxorem duxit Philam Antipatri filiam. Filios genuit Antigonum et Demetrium "pulchrum", cui nupsit Berenice, Magae Cyrenae regis filia (postea Berenice II, Aegypti regina). Filiam Stratonicam genuit quae primum regi Seleuco nupsit, mox filio eius Antiocho.
Demetrius amasias habuit Maniam,[3], Demo,[4] Leaenam[5] et Lamiam, a qua Athenis ad cenam opulentissimam receptus est.[6] Inter adulatores eius fuerunt Oxythemis Larissaeus,[7] Burichus et Adimantus Lampsacenus;[8] inter sectatores Themison Samius.
Res gestae Demetrii Poliorcetae in mythistoriis hodiernis leguntur: in Alfredi Duggan Elephants and Castles et in narratione de rebus futuris ab L. Sprague de Camp scripta sub titulo The Bronze God of Rhodes.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.