Der Ring des Nibelungen
From Wikipedia, the free encyclopedia
Der Ring des Nibelungen ('Anulus Nibelungensis') est circulus quattuor operarum epicarum Ricardi Wagner compositoris Germanici (1813–1883). Haec dramata musica in personis in sagis Nordicis et Carmen Nibelungorum laxe conduntur. Ea compositor una trilogiam cum Vorabend ('vesper antecedens', 'prooemium' significans) appellavit, et a multis hodie Circulus Anuli, Anulus Wagnerianus, vel simpliciter Anulus saepe appellantur. Wagner libellum et musicam per circa viginti sex annos, ab 1848 ad 1874, componebat. Et primum performantur ab die 13 Augusti ad die 18 Augusti 1876 apud theatrum operaticum Baruthi.
Quattuor artificia quae sunt circulus anuli ordine perfunctionis sunt:
- Das Rheingold ('Aurum Rheni')
- Die Walküre (Valkyrie)
- Siegfried
- Götterdämmerung ('Crepusculum Deorum')
Quamquam singulae operae aliquando separatim peraguntur, Wagner eas in serie a leitmotiv peragi voluit.
Nibelung titularis est nanus Albericus (Theodisce Alberich), et anulus est res quam Albericus ex Auro Rheni facit. Titulus ergo 'Anulum Alberici' significat.[1]