Discriminatio
From Wikipedia, the free encyclopedia
Discriminatio,? vel opinio praeiudicata,[1] est omnis distinctio, exclusio, seu restrictio iurum humanorum et libertatum elementariorum qualis status causa. Etiam omnis vexatio, minae, negatio iuris laboris, vel tractatio iniqua opiniones praeiudicata considerantur, quae saepe ad praeiudicium conectuntur.
Haec commentatio vicificanda est ut rationibus qualitatis propositis obtemperet. Quapropter rogamus ut corrigas, praecipue introductionem, formam, nexusque extra et intra Vicipaediam. |
Omnis internationalis iurum humanorum lex qualescumque discriminationes etiam suarum incitamentum prohibet quia "omnes homines dignitate et iure nascuntur liberi et aequi," ac "omnes ante legem aequi sunt et sine ulla distinctione ius habet aequum praesidium legis habere."[2]
Unio Europaea quoque leges contra opiniones praeiudicatas habet. Imprimis mandata dedit de discriminatione propter phylen vel ethnos anno 2000[3], propter religionem cosmotheoriamve, invaliditatem, aetatem vel propensionem sexualem in rebus operariis professionalibusque anno 2000 quoque,[4] propter sexum quod attinet ad supplementum mercium operarumque anno 2004[5], propter sexum in rebus operariis professionalibusque anno 2006[6] et propter sexum in negotio sui iuris anno 2010[7].