Ernestus Guevara
From Wikipedia, the free encyclopedia
Ernestus Guevara (Hispanice: Ernesto Guevara), sive familiarius Che (pron. [ˈtʃe]), fuit medicus, auctor, poëta, et dux militaris Argentinus, qui magnam partem in coniuratione egit, quibus peractis in nova republica Cubana muneribus multis et variis fungebatur, inter quae minister industriae et legatus.
Discipulus medicinae per totam Americam Australem peregrinans, paupertatem illic terribilem intuebatur.[1] Persuasum ei fuit inaequalitatem oeconomicam causas primas habere in imperialismo, colonialismo, capitalismo, et monopoliis, inde maxime rerum novarum cupidus factus est.[2] Praeterea ad promotionem alphabetismi conatus est.
Hac de causa anno 1953 operam dare coepit praesidi Guatemalae Iacobo Arbenz Guzmán, cuius placita politica in aequalitate oeconomica fundata est. Postea Mexicopoli habitans, Fidelem et Radulphum Castro, quibuscum contra Fulgentium Batistam in Cuba bellum gesserunt.
Anno 1960, conferentia cum Sartre et Simona de Beauvoir fecit.
Die 11 Decembris 1964 in Communi Conventu Consociationis Nationum, orationem contra imperialismum, colonialismum, et neocolonialismum habuit, cum verbo "Patria o muerte" 'Patria aut mors'.[3]
Anno 1965, de Cuba in Rempublicam Democraticam Congensem frustra profectus est, postea prosperius in Boliviam res novas incitatum. In Bolivia, captus est interfectusque.
Fama Guevarae incerta est: sunt qui eum habeant heroem defensoremque iuris populari; alii autem eum interfectorem saevum et immisericordem habent, cum violentia violentiae causa enamoratum. Quidquid id est, Time Guevaram enumeravit inter 100 homines auctoritate gravissimos totius saeculi vicensimi. Photographema ad dexteram monstratum, ab Alberto Korda captum, praeclarissimum photographema omnium temporum,[4] in camisiis, poculis, ornamentis, etc. ubique impressis, quod maximo usui est illi capitalismo, quem Guevara tantopero odiit.