Ernestus Haeckel
From Wikipedia, the free encyclopedia
Ernestus Henricus Philippus Augustus Haeckel (Potestampi natus die 16 Februarii 1834; mortuus Ienae die 9 Augusti 1919[1]) fuit zoologus, embryologus, naturalista, eugenista, philosophus, medicus, professor, biologus marinus, et artifex Germanicus. Qui aliquot milia specierum novarum invenit, descripsit, et nominavit, stemma genealogicum omnes vitae formas coniungens excogitavit et adumbravit, ac multos terminos technicos in biologia signavit, inter quos oecologia,[2] phylum,[3] phylogenia,[4] et Protista.[5] Opus Caroli Darwin de evolutione hominis in Germania magnopere adiuvabat,[6] et theoriam commemorationis ("ontologia phylogeniam commemorat") evolvit, quae olim latissime credebatur.
Obitus: 9 Augusti 1919; Iena
Patria: Imperium Germanicum, Res Publica Vimariana, Regnum Borussiae
Nomen nativum: Ernst Heinrich Philipp August Haeckel
Familia
Coniunx: Anna Sethe, Agnes Huschke
Proles: Walter Haeckel, Elisabeth Haeckel
Inter picturas quas Haeckel typis divulgavit videntur plus quam centum coloratae animalium terrestrium maritimorumque imagines, quae in Kunstformen der Natur ('Naturalibus Artis Formis') prolatae sunt, in libro qui magni inter artifices et architectos Art Nouveau motum exponentes aestimabatur. Haeckel praeterea Die Welträthsel (1895–1899), librum philocophicum, qui origo vocabuli aenigmatis mundi (Theodisce Welträtsel) est, et Freedom in Science and Teaching[7] ad theoriam evolutionis docendam adiuvandam protulit.
Haeckel museum zoologicum in Casa Haeckeliana Ienae condidit. Anno 1907 Museum phyleticum Ienense sub eius aegide portas patefecit.