![cover image](https://wikiwandv2-19431.kxcdn.com/_next/image?url=https://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/3/3a/E._coli_Bacteria_%25287316101966%2529.jpg/640px-E._coli_Bacteria_%25287316101966%2529.jpg&w=640&q=50)
Escherichia coli
From Wikipedia, the free encyclopedia
Escherichia coli,[1][2][3][4][5][6][7][8] rarissimo Escherichium coli,[9][2][4][5][6] saepissime abbreviata E. coli, est bacterium gram negativum familiae Enterobacteriacearum, usitate inventum in intestino inferiore animalium, quibus est sanguis calidus. Sunt plurimae E. coli varietates innocuae, sed nonnullae aliae, sicut serovare O157:H7, cibos hominum venenosos efficere possunt, quapropter producta cibaria revocari debent. Varietates innocuae sunt pars hospitum naturalium intestini, et in illo ad recipiendum vitaminum K2 et ad prohibendum bacteria pathogenica adiuvare possunt.
![Thumb image](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/3/3a/E._coli_Bacteria_%287316101966%29.jpg/640px-E._coli_Bacteria_%287316101966%29.jpg)
Ordo : Enterobacteriales
Familia : Enterobacteriaceae
Genus : Escherichia
Species : Escherichia coli
Escherichia coli, cum non est inclusa in intestino, facultatem supervivendi tempus breve extra corpus habet. Ita est indicium optimum contaminationis faecalis in exemplis circumiectorum. Bacterium faciliter in culturis coli potest, et geneticae eius sunt simplices, per quod hoc bacterium unum notissimorum organismorum prokaryoticorum est.
E. coli a Theodoro Escherich bacteriologo Germano anno 1885 inventa est,[10] et nunc inter Enterobacteriaceas gamma-proteobacteriorum circumscribitur.[11]