Ethnomusicologia
From Wikipedia, the free encyclopedia
Ethnomusicologia, ramus musicologiae, est "cognitio socialium culturaliumque musicae et saltationis aspectuum in specialibus generalibusque statibus."[1] Verbum ab Iacobo Kunst a Graecis ἔθνος 'natio' et μουσική 'musica' anno 1950 excogitatum est. Quod attinet ad musicologiam comparativam, "Nomen" inquit "nostrae doctrinae profecto non est plane aptum; non 'comparat' plus quam aliae doctrinae. Melius igitur nomen . . . est ethno-musicologia" (1950:7). Hodie, ethnomusicologia saepe esse anthropologia sive ethnographia musicae habetur. Ethnomusicologiam Galfridus Todd Titon appellavit cognitionem "hominum qui musicam faciunt" (1992:xxi).
Ethnomusicologia, etsi saepe consideratur investigatio musicarum non Occidentalium, cognitionem de musica Occidentali ex iudicio anthropologico sociologicoque praeterea comprehendit. Brunus Nettl ethnomusicologiam existimavit opus cogitationis Occidentalis: "Ethnomusicologia, cultura Occidentalis, compertum habet se revera esse rem Occidentalem" (1983:25). Nettl putat extractionem significationis ex musica cuiusquam culturae circumscriptum esse, propter spectator Occidentalis est abs cultura investigata remotus; ortus autem investigatorum qui suos mores musicos investigant, et crescens compaginum opinabilium et rationum interrogationis varietas, talem iudicium magnopere redarguunt.