Exercitus Civitatum Confoederatarum
From Wikipedia, the free encyclopedia
Exercitus Civitatum Confoederatarum fuit terrestres Civitatum Confoederatarum Americae vires militares dum erat Confoederatia per Bellum Civile Americanum.[1] Die 28 Februarii 1861, Congressus Temporarius Confoederatus exercitum voluntarium et temporarium constituit, ac potestatem effectionum militarium auctoritatemque virium civitatum et militum voluntariorum lustratorum Praesidi Ieffersonio Davis dedit, alumno Academiae Militaris Civitatum Foederatarum et tribuno legionis militum voluntariorum per Bellum Mexicanum.[2] Dies 6 et 9 Martii 1861, Congressus Temporarius Confoederatus leges militares additas sanxit et perpetuum Exercitum Civitatum Confoederatarum constituit.
Accurata numeri hominum qui in Exercitu Confoederato militaverunt aestimatio ob acta Confoederata imperfecta et destructa non fieri potest.[3] Meliores aestimationes numeri singulorum militum Confoderatorum sunt a 750 000 ad 1 000 000 hominum. Hi numeri ignotum servorum numerum excludunt qui ad pensa pro exercitu facta, sicut constructio munimentorum et praesidiorum vel gubernatio carrorum, vocati sunt. Aestimationes numeri singulorum militum Unionis a 1 550 000 ad 2 400 000 hominum variant. Hi numeri homines qui in classi Confoederata merebant excludunt.
Quamquam plurimi milites Belli Civilis voluntarii erant, ambae partes ad ultimum tirones conscripserunt. Actis accuratis absentibus, aestimationes numerorum militum Confoederatorum conscriptorum sunt bis circa 6 centesimas militum Unionis qui conscripti sunt. Nonnulli scriptores rerum gestarum dixerunt minationem conscriptionis plures voluntarios fortasse attraxisse quam conscriptio ipsa.
Numeri casuum Confoederatorum sunt imperfecti et incerti. Optimae aestimationes numeri mortuorum militum Confoederatorum sunt circa 94 000 militum interfectorum vel mortifera vulnera accipientium in proelio, 164 000 mortium ob morbum, et a 26 000 ad 31 000 mortium in carceribis Unionis. Una aestimatio vulneratorum Confoederatorum, infecta habita, est 194 026. Hi numeri homines qui per alias causas, sicut casus, excludunt, quod nonnulla milia ad summam adderent.[4]
Praecipui exercitus Confoederati, Exercitus Virginiae Septentrionalis, Roberto E. Lee duce, et reliquiae Exercitus Tennesiae cum aliis manibus variis, Iosepho E. Johnston duce, sese die 9 Aprilis 1865 (rite 12 Aprilis), et 18 Aprilis 1865 (rite 26 Aprilis) dederunt. Aliae vires Confoederatae sese inter dies 16 Aprilis et 28 Iunii 1865 proprie dederunt.[5] Res publica Confoederatiae reapse dissoluta est die 5 Maii 1865, cum consilium praesidis Confoederatum postremo conveneret, et die 10 Maii 1865, cum milites Exercitus Unionis Praesidem Ieffersonium Davis caperent.
Generalis Chiliarchus (peditatus) Chiliarchus Vicarius (praesidium) Centurio Maior (corpus medicum) Centurio (corpus classiariorum) Succenturio Maior (tormenta) Succenturio Minor (equitatus)