From Wikipedia, the free encyclopedia
Exercitus Salvationis,[1] seu Exercitus Salvificus[2] (Anglice: The Salvation Army[3]), est ecclesia Christiana,[4][5] ac motus agenturaeque societatis, per mundum late effusa, quae a Gulielmo Booth ad opus evangelisticum, sociale et benevole anno 1865 instituta est et nomen hodiernum 1878 accepit, quo ex tempore citius trans mundum vulgata est.
Ecclesia disponitur in modo certe militari, suo principe "generale" nuncupato. Gulielmo Booth anno 1912 mortuo, Gulielmus Bramwell Booth filius, muneri generalis, patre nominanti, successit. Ab 1931 tamen, Generalis a Concilio Alto eligitur, quod in praefectis societatis consistit. Oboedientia fidelissima ab omnibus exercitus assectatoribus postulatur, qui in territoriis iuxta fines cuiusque patriae divisus est. Quodque territorium in provincias et divisiones dividitur.
Doctrina exercitus fidei usitatae evangelicali congruit, attamen sacramenta omnino negata sunt, his rationibus, quia Gulielmus Booth (1) tum in scriptura documentum non invenit quo sacramenta necessaria ad salvandum demonstrarentur vel in perpetuam caelebrari deberent, (2) tum sacramenta in historia ecclesiae maxima causa inimicitiae inter Christianos fuissent. Controversia evitanda essent, ut dicebat, quasi virus infernorum. Salvationistae etiam elementum morale Christianitatis magnopere exprimunt adeo ut aliquando ab aliis Christianis Arminiani vel Pelagiani quidem perscribantur.[6]
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.