From Wikipedia, the free encyclopedia
Fiscamnum[1] seu Fiscannum[2][3] (Francogallice Fécamp) est urbs et commune Francicum 19'262 incolarum (anno 2012) praefecturae Sequanae Maritimae in regione Normannia Superiori (a die 1 Ianuarii 2016 Normannia).
Gestio
Geographia
Coniunctiones urbium
Fiscannum, Flumen Fiscanni, Fiscannus, Ficus Fiscanni nomina sunt quae piscatorum portum oppidumque in Pago Caletum, provinciae quae Normannia sive Neustria olim appellabatur designant; Franciae hodiernae Sequanae Maritimae Praefecturae commune est.
Per saecula multa ob abbatiam insignem Sanctae Trinitatis percelebre fuit. Haec septimo saeculo fundata, anno 900 sanctuario vastiore dotata Normanniae ducis Ricardi II impulsu monachorum ordinis Scti. Benedicti coloniam accepit. Abbas Gulielmus de Vulpiano saeculi undecimi initio famam magnam acquisivit bibliothecamque amplicavit. Orationem ante missam 'Ad mensam dulcissimi convivii tui' Scto. Ambrosio traditionaliter adscriptam verisimiliter conposuit.Normanniae dux Gulielmus qui et rex Angliae festorum maiorum missis Fiscanni celebratis plurimis adstabat. Aedificia plurima incendio anno 1168 combusta abbas Henricus de Solleio restauravit.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.