Fulvius Ursinus
From Wikipedia, the free encyclopedia
Fulvius Ursinus (Italiane Fulvio Orsini : Romae, 11 Dec. 1529 – Romae, 18 Maii 1600) fuit bibliothecarius cardinalium Ranutii et Alexandri ac postremo Odoardi Farnesiorum, collector librorum manuscriptorumque necnon numismatum aliorumque realium antiquorum, editor commentatorque auctorum antiquorum tam Graecorum quam Latinorum : ita simul antiquarius et philologus erat. Maximum opus eius ('liber divinus' a Scaligero dictus[1]) fortasse fuit liber Romae anno 1577 editus, Familiae Romanae quae reperiuntur in antiquis numismatibus, qui fundamenta scientiae numismaticae Reipublicae Romanae liberae iecit.
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 11 Decembris 1529; Roma
Obitus: 18 Maii 1600; Roma
Patria: Dicio Pontificia
Obitus: 18 Maii 1600; Roma
Patria: Dicio Pontificia
Familia
Familia: House of Orsini