Gas
From Wikipedia, the free encyclopedia
Gas[1][2][3] (-asis, n.) sive gaz[4][5] (-azis, n.), sive gasium,[6][3] vel gasum,[7][8] est unus ex tribus statibus materiae classicis. Prope zerum absolutum quaelibet res corporea solida est. Caloribus ad eam additis in liquidum circa suum punctum liquefactionis liquescit (vide commutationem phasis), in gas circa suum punctum ebullitionis bullit, et, si satis calor addatur, statum plasmaticum intrat, quo sua electra tam energetica fiunt, quam ea atomos parentes ex gas relinquunt.
Gas purum in atomis singulis consistere potest (e.g., gas nobile, aut gas atomicum sicut neon), in moleculis elementariis ex uno atomi genere genitis (e.g., oxygenium), vel in moleculis compositis ex variis atomis genitis (e.g., carbonii dioxidum). Mixtura gaseosa continere potest varia gasa pura, sicut aer. Quod gas a liquidis solidisque distinguit, est magna singularum gas particularum separatio, quae gas sine colore observatoribus humanis caecum plerumque facit.
Gas etiam materiae ipsae saepe dicuntur, si temperaturis nos ambientibus statum gaseosum ostendunt.
Distinctio inter gas et liquidum dependet ab existentia lineae transitionis, quae desinit in punctum criticum. Super punctum criticum, gas fluidum supercriticum fit.