Gastronomia Britanniae Minoris
From Wikipedia, the free encyclopedia
Gastronomia Britanniae Minoris vel ars culinaria regionis Armoricae a saeculo XV in fontibus relata est.
Lacticinia saeculi XV Bretonicorum Panthaleo de Conflentia descripsit:
- Ibi est magna pascuum abundantia ... et credo quod si non extraherent tantum butirrum a caseo quod casei essent boni valde: name tantam copiam butirri faciunt quod usque ad partes satis distantes defertur, videlicet ad Pitaviam, ad patriam Andagavensem, Turonensem, etiam ad Normandiam: licet in ipsa patria Britaniae multum consumant, cum fere omnia comedunt cum butirro, etiam pisces ... Sed ita diligunt ipsum ut de ipsis dicatur versus: Sicut pica pirum sic comedit Brito butirrum ... Lac est valde pingue et unctuosus.[1]
Gruellum Bretonicum annis 1760 in primis popinis restaurativis Parisiensibus inlatum est.[2] Nostro tempore gwell vel iogurtum Bretonicum a nonnullis quaeritur.