Glyconeus
From Wikipedia, the free encyclopedia
Glyconeus[1] (Graece Γλυκώνειος) est versus praesertim Aeolicae poesis proprius, quo etiam Horatius imitatus Alcaeum et Sappho in carminibus suis usus est. Secundum Hephaestionem[2] et Choeroboscum[3] haec versus species a Glycone comico, de quo nihil novimus, inventa est. Figura exemplaris versus Glyconei haec est:
- X X | — ∪ ∪ — | ∪ X
- (ubi — = syllaba longa; ∪ = syllaba brevis; X = syllaba anceps)
Versus Glyconeus non is est qui ex metris ordine positis constet. Re vera unum tantum metrum in medio versu habet, sc. choriambum ( — ∪ ∪ — ) binis utrimque syllabis et praefixum et subfixum. Locus binis syllabis praefixus basis Aeolica appellatur. Terminatur quoque Glyconeus duabus syllabis, quarum prima brevis, altera anceps est. Basis Aeolica, si rationem respiciamus, quattuor syllabarum coniunctionibus (quae sunt — ∪ et ∪ — et — — et ∪ ∪) expleri sinit. Cum tamen duae breves ( ∪ ∪ ) perraro in basi Aeolica coniungantur, figura exemplaris Glyconei etiam ita redditur:
- O O | — ∪ ∪ — | ∪ X
- (ubi O O = — ∪ aut — — [aut rarius ∪ — sed perraro ∪ ∪] )[4]