Gowin Knight
From Wikipedia, the free encyclopedia
Gowin Knight (Corringham natus die 10 Septembris 1713; mortuus die 8 Iunii 1772), physicus, fuit bibliothecarius principalis Musei Britannici ab anno 1756 usque ad 1772.
Res apud Vicidata repertae:
![Gowin Knight: imago](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/7/73/Gowin_Knight_from_Science_%26_Society_10198868.jpg/150px-Gowin_Knight_from_Science_%26_Society_10198868.jpg)
Anno 1745 methodum chalybis fortiter magnetizandi invenit, itaque pyxides nauticas accuratiores confecit; anno 1747 igitur numma Copley Regalis Societatis Londiniensis meruit ob "nonnulla experimenta curiosissima, magnetibus naturalibus necnon arte factis adhibitis, ab eo monstrata".[1] Iam anno 1752 classis Britannica talibus pyxidibus usa est.