Gubernium Ieniseense
From Wikipedia, the free encyclopedia
Gubernium Ieniseense[1] (Russice: Енисейская губерния, tr. Enisejskaja vel Jenisejskaja gubernija) erat prisca administrativa Russiae pars, metropolim habens Crasnoiarium (Ienisea autem urbs caput circuli tantum erat), anno 1822 in Imperio Russico e parte gubernii Tomensis creata annoque 1925 in Re Publica Sovietica Foederativa Socialistica Russica Unionis Sovieticae abolita, terris gubernii priscis in territorium Sibericum inclusis.
Civitas: Imperium Russicum, Res publica Russica, Russica Sovietica Foederativa Socialistica Res Publica, Unio Sovietica
Locus: 56°1′0″N 92°52′0″E
Nomen officiale: Енисейская губерния
Fines
Forma
Vita
Gubernium Ieniseense, in Siberia Orientali ad Ieniseam accolasque eius situm, ab occidente gubernia Tomense et Toboliense, ab oriente regionem Iacutorum et gubernium Ircutense, a meridie enim Sinas contingebat, a septentrione autem Oceano Arctico alluebatur. Anno 1897 haec gubernia a 570 161 hominibus incolebatur.
Inter homines notos in gubernio Ieniseensi natos sunt Victor Astaf'ev, Constantinus Černenko, Nicolaus Katanov etc.