![cover image](https://wikiwandv2-19431.kxcdn.com/_next/image?url=https://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/6/6d/Octavien_de_Saint-Gelais_2.jpg/640px-Octavien_de_Saint-Gelais_2.jpg&w=640&q=50)
Heroides
From Wikipedia, the free encyclopedia
Heroides aut Epistulae heroidum liber est Ovidii carmina continens viginti et unum, quae sunt epistulae heroidum mythologicarum ab Ovidio fictae. Quattuordecim priora carmina certe Ovidio tribuuntur; quintum decimum, epistulam scilicet Sapphus Phaoni missam, Ovidium scripsisse pauci putant. Cetera sunt epistularum paria tria ita composita, ut epistula unaquaeque etiam sui responsum haberet. Hae certe aliquanto post sunt scriptae, sed utrum re vera Ovidius ille fuerit, qui scripsisset, nec ne, in controversia est.[1] Omnia haec carmina distichis elegiacis composita sunt.
![Thumb image](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/6/6d/Octavien_de_Saint-Gelais_2.jpg/320px-Octavien_de_Saint-Gelais_2.jpg)
Omnes hae epistulae materiam bene notam per libros antiquiores retractant: exempli gratia, epistula septima (Dido Aeneae) eandem fabulam narrat atque liber quartus Aeneidos.
Quia Ovidius in carmine quodam Amorum (Am. 2.18) harum epistularum meminit, scimus eas ante annum 14 a.C.n. scriptas esse, quo fere tempore Amores editi esse putantur.