Hetepheres I
From Wikipedia, the free encyclopedia
Hetepheres I[1] fuit coniunx regina Aegypti per domum quartam, circa 2600 a.C.n.
Obitus: 26. saeculum a.C.n., 2551 a.C.n.;
Patria: Aegyptus antiqua
Familia
Memoria
Hetepheres I ut videtur fuit uxor Soris pharaonis,[2] et mater Cheopis regis. Fieri potest Hetepheres solum fuisse minor Soris uxor, quae auctoritatem adepta est postquam filius rex factus erat.[3] Fuit avia regum Ratoisis et Chephrenis ac Hetepheres II reginae.[4] Inter eius titulos erant 'Mater Regis' (mwt-niswt), 'Mater Regis Binarum Terrarum' (mwt-niswt-biti), 'Adiunctus Hori' (kht-hrw), 'Filia Dei ex Eius Corpore' (s3t-ntr-nt-kht.f).[3]
Matrimonium cum Hetepheres I meliorem fecit affirmationem potestatis Soris. Binae stirpes magnae in maritis coniunctae sunt, quia ea sanguinem regalem ab alia domu ad aliam tulit. Eius titulus 'Filia Dei' coeperat cum Huni, eius pater, rexerat, et pergebat cum Sori nuberet et Cheopem pareret, rectorem proximum, qui eius sepulcrum et pyramidem aedificari iusserit.[5] Hetepheres mortua est Cheope filio regnante. Corpus prope Magnam Pyramidem Gizensem sepultum est.