Hinduismus
From Wikipedia, the free encyclopedia
Hinduismus,[2] sive religio Hinduica,[3] est vernacula praepollensque religio vel memoria religiosa[4] Asiae Meridianae. Hinduismus a suis fautoribus saepe appellatur Sanātana Dharma (Sanscritice: सनातन धर्म 'lex aeterna') vel Hindū Dharma (हिन्दू धर्म).[5][6] Genera Hinduismi quae varias opiniones multiplices accommodare conantur Hinduismum popularem (Anglice folk Hinduism) et Vedicum, et etiam memorias bhakti, ut in Vaishnavismo visas, comprehendunt. Hinduismus etiam memorias yogicas comprehendit, et latam "morum quotidianorum" varietatem in notione karma normisque societatis sicut Hinduici coniugii mores conditam.
Habet iam circa 1 000 000 000 credentes, quorum maior pars Indiam habitat; est enim religio tertia orbis, a religione Christiana et religione Islamica. Scripta sacra Hinduismi sunt Vedae.