Hippocampus
From Wikipedia, the free encyclopedia
Hippocampus (Graece hippos 'equus' + kampos 'monstrum'[3]) est genus piscum subfamiliae Hippocampinarum familiae Syngnathidarum ordinis Syngnathiformium. Familia subfamiliam Syngnathinas quoque comprehendit.
Vide etiam paginam discretivam: Hippocampus (discretiva).
Hippocampus sp.
Classis : Actinopterygii
Ordo : Syngnathiformes
Familia : Syngnathidae
Subfamilia : Hippocampinae
Genus : Hippocampus
Rafinesque, 1810[1]
Ordo : Syngnathiformes
Familia : Syngnathidae
Subfamilia : Hippocampinae
Genus : Hippocampus
Rafinesque, 1810[1]
Sunt circa quadraginta hippocamporum species, praecipue in tropicis temperatisque maribus humilibus per orbem terrarum endemicae. Se in tutelam herbarum marinarum, scopulorum curalii, et mangalium recipiunt. Coloniae in aquis Europaeis sicut Aestuarium Thamesis inveniuntur.[4]