Hispanicus
From Wikipedia, the free encyclopedia
Hispanicus (Hispanice hispano, hispánico ; Gallaice hispánico ; Vasconice hispaniar ; Catalanice hispà[1][2]) est ethnonymum hominum eiusdem hereditatis culturalis qui lingua Hispanica utuntur, secundum nonnullas definitiones, hominum Hispaniae Romanae antiquae, Paeninsula Ibericam, civitates hodiernas Hispaniam, Portugalliam, Andorram, et Gibraltariam Territorium Transmarinum Britannicum fere amplectens.[3][4][5]
Hispanicus nomen adiectivum gentes, civitates, et culturas quibus est coniunctio historica cum Hispania late attingit. Vocabulum usitate ad civitates olim ab Hispania rite rectas adhibetur, praecipue civitates Americae Latinae in quibus Hispania colonias deduxit. Dici potest vocabulum ad omnes culturas vel civitates ubi homines plerumque Hispanica lingua utuntur adhibere, quia historicae verbi origines ad regionem Ibericam certe pertinent. Praeterea, parum accuratum est nationem vel cultura singulo vocabulo appellare, sicut Hispanicus, quia ethnicitas, mores, traditiones, et genera artis (musica, litterae, vestitus, architectura, ars coquinaria, et cetera) inter se magnopere variare possunt, secundum civitatem et adeo regionem civitatis. Lingua et cultura Hispanica sunt praecipua cultura.
Hispanus fuit nomen Latinum ulli homini ex Hispania orto datum, Roma dominante. Hispano-Romani fuerunt homines ex multis tribubus variis.[7] Inter notissimos antiquitatis Hispanos fuerunt Seneca maior et minor, Lucanus, Martialis, Prudentius, Theodosius I, Magnus Maximus, et Maximus Hispanicus.
Hispania fuit nomen Romanum omnis territorii Paeninsulae Ibericae. Quod primum in duas provincias dividebatur: Hispaniam Citeriorem et Ulteriorem. Anno 27 a.C.n., Hispania Ulterior divisa est in duas provincias novas, Hispaniam Baeticam et Hispaniam Lusitaniam, cum Hispania Citerior Hispania Tarraconensis denuo nominata est.[8]
Ante matrimonium Reginae Isabellae I Castellae et Legionis et Regis Ferdinandi II Aragoniae anno 1469, quattuor Christiana Paeninsulae Ibericae regna—scilicet Regnum Portugallia, Corona Aragonum, Corona Castiliae, et Regnum Navarrense—una appellabantur Hispaniae (verbum plurale). Haec renovatio prisci nominis Romani in Comitatus Provinciae ut videtur Medio Aevo orta est, primum in manuscriptis saeculo undecimo exeunte descripta. In Concilio Constantiae, haec regna quattuor unum suffragium partiverunt.