Historia purgatorii
From Wikipedia, the free encyclopedia
Historia purgatorii ex antiquitate oritur. Quoddam protopurgatorium, Hades caeleste appellatum, in scriptis Platonis et Heraclidis Pontici ac multorum aliorum scriptorum paganorum legi potest. Haec sententia distinguitur ab Hade mundi subterranei, quae in operibus Homeri et Hesiodi describitur. Contra, antiqui Hadem caelestem putabant medium locum, ubi animae tempus incertum post mortem degerent antequam ad superiorem exsistentiae gradum moverentur aut in orbe terrarum reincarnarentur. Eius locus exactus inter auctores variabat.
Heraclides Ponticus putabat purgatorium in Via Lactea esse; Academici, Stoici, Cicero, Vergilius, Plutarchus, et scripta hermetica id inter lunam et tellurem aut circa lunam ponebant; cum autem Numenius Apamensis et Neoplatonistae Latini putabant id inter sphaerium stellarum inerrantium et tellurem inveniretur.[2]