From Wikipedia, the free encyclopedia
Iacobus Watt (vulgo James Watt, natus Greenock in Scotia die 19 Ianuarii 1736, mortuus Handsworth in Anglia die 25 Augusti 1819) fuit inventor, machinator, ac chemicus Scoticus, qui machinam vapore propulsam Thomae Newcomen emendans, suam machinam anno 1781 creavit, quae magni momenti fuit in conversione industriali Britanniae Magnae et totius orbis terrarum.
Ab anno 1756 in Universitate Glasguensi fabricator instrumentorum laborans, arti machinarum vaporariarum studere coepit. Hic sensit machinas quae erant saepius cylindrum refrigerando et calefaciendo nimiam energiam perdere. Watt novum instrumentum, condensatrum separatam, creavit, quod perditionem energiae vitavit et potestatem, efficientiam, pretium machinarum vaporariarum magnopere emendavit. Tandem machinam ad motum rotarium accommodavit, qui ei multos usus praeter aquam hauriendam dedit.
Watt suam inventionem vendere conatus est, sed difficultates incurrebat, donec societatem cum Matthaeo Boulton anno 1775 coiit. Nova societas Boulton et Watt successus prosperos habuit, et Watt dives factus est. Tandem a munere abscessus, nova instrumenta invenire perrecxit, sed nullum fuit tam grave quam machina vaporaria. Anno 1819 annos 83 natus mortuus est.
Watt notionem "potestatis equinae" (Anglice horsepower) creavit, et mensura potestatis in Systemate internationali unitatum, ex eo nominata est: vattium (Anglice watt).
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.