Anglia

From Wikipedia, the free encyclopedia

Anglia
Remove ads

Anglia (Anglice England) est maxima et frequentissima Britanniarum Regni natio(en).[1] In Magna Britannia patet, cuius 62 fere centesimas terrae comprehendit, cum centum insulis adacentibus.

Quick facts
Thumb
Chorea Gigantum, monumentum Neolithicum in Anglia situm.
Remove ads

Historia

Anglo-Saxones

Inter saecula quintum et sextum, Angli et Saxoni e Germania in Britanniam transgrediebantur; dehinc, Anglia in multa regna divisa est. Angli Saxonique linguas, leges, mores, et religiones suas induxerunt. Anno 596 Gregorius Magnus papa missionarios Christianos cum Augustino Cantuariense duce ad Angliam misit; anno 597 missionarii Angliam pervenerunt, et ab Ethelberto et praesertim uxori sui Bertha permissi ad aedificandam ecclesiam Anglorum coepti sunt. Tempore fere eodem et missionarii Hibernici religionem Christianam in Scotia et septentrionali Angliae regione auxerunt. Varietates inter duos Christianorum greges (praesertim quod ad liturgia et tonsura spectat) apud Synodum Whitbiense decretae sunt. Anno autem 700, plurimi gentium Anglorum iam Christiani facti fuerunt, ut Beda saeculo octavo in scriptis suis affirmavit.

Invasio Vicingorum

Ad finem primi millennii, Dani Norvegiensesque ad Angliam advenerunt; primum oppida rapuerunt, tunc in Anglia habitaverunt. Anno 878, omnes Angli, Alfredo magno excepto, victi sunt. Usque ad annum 1066, imperium inter Anglios Danosque fluctuabatur.

Saeculum decimum tempus renovandi ecclesiae Anglicae erat.

Invasio Normannorum

Anno 1066, Eduardo Confessore rege Saxono mortuo, Haroldus filius Godwini se regem nuntiavit, sed Haroldus Hardrada, rex Norvegiae, et Gulielmus Nothus, dux Normannorum, regnum cupiebant. Hardrada, cum Tosto filio Godwini, fratre Haroldi, Angliam Septentrionalem invasit. Haroldus Eboracum festinans Proelium apud Pontem Stamfordem vincit, et Hardrada Tostusque occisi sunt.

Gulielmus autem in Angliam iam navigaverat, et Pevensiae castrum posuerat. Rex Haroldus igitur in Cantium cum reliqua exercitus sui festinavit, prope Hastingam, ubi equites Normanni securiferos Saxonos oppugnabant. Haroldus in proelio necatus est, ultimus rex Saxonus Anglorum. Gulielmus, posterior Conquestor[2] vocatus, Londinium intravit, ubi die 25 Decembris 1066 coronatus est.

In saeculis post invasionem Normannorum gentes populique Angliae mutationes ingentes passi sunt lingua, re publica, atque rebus diplomaticis. Gulielmus Conquestor Angliam una cum multis comtibus suis incoluerunt, et Saxono superato agros agricolasque eorum usurpaverunt, quibus factis populi Angliae sub auctoritate Normannorum adducti sunt. Anno 1086 magna descriptio omnium oppidorum domuumque regnis nomina Liber de Wintonia scripta est ut Normanni novam provinciam suam melius scire possent[3].

Post mortem Gulielmi Nothi filii sui reges facti sunt; primo Gulielmus II, et illo mortuo dein Henricus I Belloclericus cognominatus. Ille cum puer fuit de artibus liberalibus didicit et dum rex erat et leges et res ecclesiasticas reformare diligenter conabatur, sed mors filii sui nobiles Anglias turbavit. Henrico mortuo nobiles contra Mathildem filiam eius bellum gesserunt ut Stephanum regem facerent. Bellum per duodeviginti annos gestum est, usque ad hostibus superatis Stephanus rex factus est[4], quo facto dynastia Gulielmi Nothi exctinctus est.

Remove ads

Universitates et scholae notabiles

Urbes maiores

Incolae notabiles

Notae

Nexus interni

Nexus externi

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads