Lutetiae novam paedagogiam cognovit quam "modum parisiensem" appellavit. Ille instituit paedagogiam "exercitiarum spiritualium".
In societate Iesu, socii eum praepositum generalem eligerunt quam ob rem societatis praepositi etiam generales militari modo appellantur.
Ultimum verbum eius fuisse Hispanice "Ay, Dios!" Latine "Deus!"
Haec famosa sententia quae, paululum mutata, legi potest ut epigramma dedicatorium in initio libri Hoelderlini cui titulus Hyperion, Non coerceri maximo contineri minimo divinum est deprompta est ex elogio sepulchrali Ignatii edito Antverpiae ex officina Plantiniana Balthasaris Moreti anno societatis saeculari 1640, in libro cui titulus "Imago primi saeculi" in paginis 280-281-282, et quae postea incisa est, teste Papebrochio, in ecclesia, nunc Divo Carolo Borromaeo dicata, in urbe Antverpiae.
Daniel Papebrochius, de grege eruditissimo Bollandistarum, in suis Annalibus Antverpiensibus hoc elogium transcripsit.
Hoc scribit Papebrochius: "Ad diem S. Ignatii ultimum quod attinet, idem mensem iulium clausit et consecravit, Ecclesiae quidem universae honorabilis, huic vero nostrae Civitati eo etiam titulo recolendus, quod Sanctum ipsum aliquoties meruit habere hospitem et alumnum (ut dictum supra); quem etiam mortuum, Beatisque et Sanctis rite adscriptum, prima omnium marmoreo templo honoravit; templum vero successive ornavit urna, altari, sacello marmoreis; item elogio sepulcrali, quod hic visum est transcribere, ex Imagine (Primi saeculi) praecitata, sub annum M.DC.XL hic quoque composita impressaque. Tenor hic est":
Suadetur hanc paginam esse movendam ad Vicifontem.
Sententiam tuam profer apud paginam disputationis.
Haec formula ({{Movenda ad Vicifontem}}) plus quam 30 dies sine recensionibus in pagina mansit.
qui sui in terris vicarii auctoritatem defenderent,
et rebelles haereticos ad unitatem fidei revocarent.
quem suo IESV commendavit Pater aeternus;
cui ipse IESVS se propitium fore promisit;
quem Spiritus Sanctus omnium virtutum genere decoravit:
quem praesens toties et propitia virgo mater dilexit ut filium,
erudiit ut alumnum, defendit ut clientem.
qui Dei amans, non caeli, osor mundi, non hominum,
paratus pro his excludi gloria, pro illo damnari poena;
mortalis apud homines vitae non prodigus, sed contemptor;
vitalis apud inferos mortis non metuens, sed securus,
profuit vivus mortuis quos revocavit ad vitam;
mortuus vivis quos servavit a morte;
utrisque se patrem exhibens,
dignus haberi potuit IESV nomine,
qui praeter Dei gloriam et salutem hominum, nil quaesivit.
Anno M.D.LVI. Prid. kalendas augustas
nutu summi imperatoris iussus a statione decedere,
curam mortalium quam vivus habuerat,
etiam mortuus non amisit.
caelo transscriptus, sed propensus in terras;
animarum avidus, etiam cum Deo plenus;
Ecclesiae triumphantis socius, pro militante solicitus,
quod unum potuit
corpus suum, pignus animi fideique depositum hic reliquit;
cui nequid deesset ad gloriam,
non semel angelicos inter cantus submissa de caelo lumina micuerunt.
age, quisquis haec leges,
beatos immortalis viri et patris communis omnium cineres venerare:
hos tu, cum videris, religiose cole,
cum habueris, pie complectere;
et latere sub his, etiam nunc, suum ignem,
hoc est, servientem humanae vitae et saluti Ignatium deprehendes.
Vixit annis quinque et sexaginta inter mortales,
octoginta quatuor inter immortales.
a Gregorio XV. catholicis aris solenniter additus ann. huius saecul. XXII.
a Deo perenni gloria caelitum ultra omne saecul. feliciter cumulandus.
Hoc sui animi et venerationis perpetuae monumentum
non structum auro vel marmore,
sed tenaci grataque memoria consecratum
OPTIMO MAXIMOQUE, POST DEUM, PATRI,
MINIMA IESV SOCIETAS
M.DC.XL. anno suo saeculari primo, posuit, dedicavit.
Papebrochiusque ita pergit: "Quod de sacro corpore reliquum est (reliquum autem est perparum, ossibus nonnullis in pios cultores distractis et venerationi minutim expositis, plerisque, exundante Tiberi anno v. ... in cineres redactis, aegreque collectis) quod reliquum est, inquam, id Professorum Romae ecclesia, a Cardinali Farnesio magnificentissime exstructa, sub abside boreali diu in proprio sacello altarique coluit, novissime vero, id est anno M.dC.xcvii, marmoreo monumento et altari sic honoravit, ut nesciam speciosius pretiosiusque aliquod nunc Romae videatur; quin ipsa quoque absis usque ad fornicem, atque sacelli latera, miro artificio depicta, inaurata, marmore vario statuisque praestantissimis sic exornata est, ut repraesentando operi par esse sculptura nulla possit, licet conata; solumque optandum restat simile ex adverso sub meridionali abside opus, recondendo S. Francisci Xaverii incorrupto brachio, decerptis licet particulis variis ex simili causa non prorsus integro, dum reliquum corpus Goae magnifice adservatur."
Hic non damus textum libri Papebrochii sed tenorem textus originalis editi in libro cui titulus: Imago primi saeculi, liber secundus "Societas crescens", Antverpiae ex officina Plantiniana Balthasaris Moreti anno societatis saeculari 1640, pp. 280, 281, 282.
Symbola Professoris Doctoris Societatis Iesu Stefani Kiechle in diurnario generali Francofordense, 1 Augusti2006, quod symbola Germanice inscribitur "Unterscheidung der Geister" (de distinctione spirituum).
Daniel Papebrochius, Annales Antverpienses, edidere F. H. Mertens et Ern. Buschmann, tomus II, Antverpiae, 1845.Editio electronica
Wikiwand in your browser!
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.