Ignorantia
From Wikipedia, the free encyclopedia
Ignorantia (ab ignorando) est status inopiae scientiae. Ignorantia a stupitidate distinguitur, quamquam ambo status ad actiones "insipientes" conducere possunt. Si gravis nuntius tibi praesto est, eum propter inopiam intellegentiae possis non accipere, eius momentum non percipiens, vel eum non comprehendens.
Thomas Pynchon, scriptor Americanus, de campo structuraque nostrae ignorantiae sic inquit:
- Ignorantia non solum est spatium vacuum in tabula hominis mentis: formam habet, cohaerentiamque, atque, cognitioni meo consulere, regulas effectionis quoque. Ergo pro corollario [consilii] de scribendo quod scimus, fortasse debemus addere nos adsuescendum ad nostram ignorantiam, et in ea re ad copias bonae fabulae scriptae."[1]
Principium legitimum "ignorantia iuris non excusat" propositionem expressit legem hominibus etiam adhibere qui legis insciti sint.