From Wikipedia, the free encyclopedia
Impetus Norvegiae anno 2011[1] est actus terroris qui in Norvegia die 22 Iulii anno 2011 evenit. Auctor huiusce actus tromocratici Andreas Behring Breivik fuit, qui in numero fautorum nationalismi et aliarum idearum ad ideologiam fascisticam pertinentum habetur.
Primo bomba in autocineto abscondito Osloae in urbe capitale deflagravit. In hac urbis parte, multa aedificia gubernationis Norvegicae inveniuntur. Hac deflagratione octo homines necati sunt. Postquam Andreas Breivik autocineto in urbe Osloae deposuit, statim ad Utøya insulam profectus est, ubi iuvenes ad conventum aestivalem congressi essent. Hic conventus a factione democratiae socialis Norvegica institutus erat. Hic Andreas Breivik sclopeto striato utens sexaginta novem homines occidit.
Andreas Breivik a tribunale Norvegico damnatus est, ut in carcere non minus quam viginti unum annos maneat. Quod enim est supplicium gravissimum a legibus Norvegicis permissum.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.