From Wikipedia, the free encyclopedia
Impressorium,[1][2][3][4] sive instrumentum pressorium,[4] vel typographum, est periphericum, quod, computatro vel computatrorum reti iunctum, ut dispositivum exitus, imprimit scripta, tabellas, figuras vel alias res. Impressoria sic nominantur: per mensuram colorum (si diversis coloribus aut nigro tantum imprimunt); per velocitatem (si tarda aut celeria, id est, quot schedas imprimant per singula minuta); et per formam imprimendi (quo ritu vel qua materia imprimant).
Huiusmodi impressoria imprimunt aut acu aut globo typorum. Acus aut globus typorum atramenti taeniam premunt, quae est contra schedam. Dicuntur ictus, quia taeniam percutiunt ad imprimendas res.
Dicuntur impressoria iactus ea, quae ex capsulis internis atramentum emittunt contra schedam et sic imprimunt. Plurium colorum afferunt imagines.
Impressorium lasericum utitur cylindro, magnetica vi ornato. Antequam scheda ingrediatur impressorium, partes cylindri, ex quibus imagines vel litterae proderunt, filo coronae, uti dicitur, positiva electrostatica vi afficiuntur. Deinde, cum scheda deponitur super cylindrum, atramenti pulvis, negativa electrostatica vi ornatus, mittitur super eam. Itaque atractione contrariarum virium atramentum manet in parte imprimenda, et reiectione aequalium pulvis residuus aufertur.
Impressorii caput, uti dicitur, calefacit illam schedae partem imprimendam, quae obscuratur afferendo imaginem. Quaedam huiusmodi impressoria possunt binis coloribus imprimere imagines.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.