Inguiomerus Bergman
From Wikipedia, the free encyclopedia
Ernestus Inguiomerus Bergman[1] (natus Ernst Ingmar Bergman Upsaliae die 14 Iulii 1918; mortuus Fårö in insula die 30 Iulii 2007) fuit moderator, scriptor, choragusque Suecicus, qui operam pelliculis, televisioni, theatro, radiophoniaeque saeculo vicensimo dedit. Numeratur inter pellicularum fabricatores optimos et maximi momenti.[2][3][4] Inter eius pelliculas latissime laudatas sunt Smiles of a Summer Night (1955), Det sjunde inseglet ('Sigillum septimum') (1957), Smultronstället ('Fragetum'[5]) (1957), Persona (1966), Cries and Whispers (1972), Scenes from a Marriage (1973), et Fanny och Alexander (1982), binis ultimis in televisificis editionibus protractis conversis.
Obitus: 30 Iulii 2007; Fårö parish
Patria: Suecia
Nomen nativum: Ernst Ingmar Bergman
Familia
Coniunx: Else Fisher, Ellen Bergman, Gun Bergman, Käbi Laretei, Ingrid von Rosen
Proles: Lena Bergman, Eva Bergman, Jan Bergman, Anna Bergman, Mats Bergman, Maria von Rosen, Daniel Bergman, Linn Ullmann
Memoria
Plus quam sexaginta pelliculas et documentarias pro exhibitione commerciali in theatris et televisione fecit, quorum plures etiam conscripserat. Praeterea plus quam 170 ludos scaenicos direxit. Ad ultimum societatem creativam cum Gunnar Fischer et Sven Nykvist cinematographis confecit. Inter eius grege histrionum erant Harrietta Andersson, Bibi Andersson, Liv Ullmann, Gunnar Björnstrand, Erland Josephson, Ingrid Thulin, et Max von Sydow. Plurimae suarum pellicularum in Suecia positae, multaeque post 1961 Fårö in insula in taeniolas redactae sunt.
Philippus French, iudex pellicularum Anglicus, Bergman appellavit "unum e maximis saeculi vicensimi artificibus, . . . [qui] in litteris et artibus activis modum condicionis humanae ambae iterum creandae et interrogandae invenit."[6][7] Martinus Scorsese, moderator Italo-Americanus, scripsit: "Si aetatis certae annis 1950 et 1950 vivebas, adulescens mox adultus, pelliculasque facere volebas, necesse erat, ut opinor, a Bergman moveri. . . . Effectus qui illae pelliculae in hominibus maioris aestimare non potest."[8][9]