Instinctus naturae
From Wikipedia, the free encyclopedia
Instinctus naturae[1] est naturalis lapsio organismi vivi ad mores speciales. Fixae activitatis formae indoctae sunt et hereditariae. Exempla huius rei in moribus animalium videntur, quae varios actus, interdum multiplices, gerunt qui non constant in priore consuetudine, velut procreatio et sese alere inter insecta. Chelonioideae prope litus natae naturaliter ad mare movent, et apes melliferae saltatione cibi fontis regionem communicant, ambae sine vera eruditione. Alia exempla concludunt animalia pugnantia, animalium consuetudinem ad blandities et aedificationem nidorum. Terminus alius pro eodem concepto mores naturales est.
Actibus ab instinctu naturae pendentibus, contra actus discendo, non est curvatura cognitionis: hi actus sine eruditione evenire possunt. Nonnulli eorum actuum cum maturatione fiunt.
Generaliter, apud homines, instinctus naturae, dissimilis a concepto culturae, naturam constituit.