Ioannes Gabriel Seidl (natus die 21 Iunii1804Vindobonae, mortuus ibidem die 18 Iulii1875) fuit Austriacus archaeologus, poeta, narrator et dramaticus. Verba excogitavit pro sic dicto Hymno populari Gott erhalte, Gott beschütze unsern Kaiser, unser Land.[1]
Absolutorio in Academico gymnasio Vindobonensi recepto iurisprudentiae studebat; pater eius iuris consultus fuit. Anno 1829 magister factus est Celeiae. Ex anno 1840 custos fuit in Instituto nummorum et rerum antiquitatis Vindobonensi. Annis a 1856 ad 1871 thesauros imperiales in Palatio Imperiali curavit.
Praeter scientifica studia historiunculas et poemata multa edi curavit, e.g. poesim pristinam Nicolai Lenau. Poemata Ioannis Seidl in notas musicales vertebant Franciscus Schubert (e.g. Die Taubenpost) et Carolus Loewe (e.g. Die Uhr). Seidl interdum in operibus exarandis dialectum Austriae inferioris praetulit.
Poesis
Schillers Manen, (1826), Vindobonae apud J. B. Wallishauser
Balladen, Romanzen, Sagen und Lieder, (1826), Vindobonae apud J. P. Sollinger
Lieder der Nacht, Elegien aus Alfons von Lamartine, Die Deutung, (1826), Vindobonae apud J. P. Sollinger
Erzählungen, (1828), Vindobonae, apud J. P. Sollinger
Bifolien, (1836), Vindobonae, apud J. P. Sollinger
Liedertafel, (1840), Vindobonae, apud C. Gerold
Natur und Herz, (1853), Stuttgardiae, apud Hallberger
Tractationes geographicae
Wiens Umgebung, nach eigenen Wanderungen und mit Benutzung der besten und neuesten Quellen…. (1826), Vindobonae, apud Mörschner und Jasper.
Die untersteierische Schweiz, (1836), Graecii, Steiermärkische Zeitschrift, collectio annualis III, libellus I.
Die Steinbrücke (Bild aus Untersteier), (1836), Graecii, Steiermärkische Zeitschrift, collectio annualis III, libellus II
Das St. Mareiner-Thal (Züge zu einem Rundgemälde), (1838), Graecii, Steiermärkische Zeitschrift, collectio annualis V, libellus I.
Wanderungen durch Tirol und Steiermark, (1840), Lipsiae, vol VII. Das malerische und romantische Deutschland, apud Weigand.
En etiam versionum Hungaricae Bohemicaeque initium: Tartsa Isten, óvja Isten királyunk s a közhazát; Zachovej nám, Hospodine císaře a naši zem; Latina conversio non officialis: Deus servet, Deus protegat imperatorem nostrum et terram nostram. Melodia Iosephi Haydn est, quae hodie hymnus Germaniae est.