Ironia
From Wikipedia, the free encyclopedia
Ironia,[1] (Graece εἰρωνεία 'dissimulatio' < εἴρων 'qui ignorantiam simulat') sive inlusio,[2] est figura dicendi vel ratio scribendi, qua contraria ostenduntur: id quod esse videtur ab eo quomodo res se habet perquam differt. Ut ex etymologia elucet, qui primum ironia utebantur, alios consulto decipere volebant. Sed postea decipiendi connotatio evanuit, ut apparet ex definitione Quintiliani. Qui enim ironiam dicit aut pronuntiatione aut persona scribentis dicentisve aut rei natura intellegi: "nam si qua earum verbis dissentit, apparet diversam esse orationi voluntatem [...] et laudis autem simulatione detrahere et vituperationis laudare concessum est."[3] Ironiae species variae sunt, sicut verborum, dramatis, accidentium.