Katsushika Hokusai
From Wikipedia, the free encyclopedia
Katsushika Hokusai, litteris Nipponensibus 葛飾北斎 (mense Octobri Novembrive 1760–10 Maii 1849[1]), fuit artifex Nipponensis, ukiyo-e pictor, et fabricator impressionum Aevi Edo. Qui eo tempore fuit vir picturae Sinicae peritissimus in Iaponia.[2] Hokusai longe lateque notus est hodie auctor Triginta Sex Montis Fusii Aspectuum (富嶽三十六景, c. 1831), seriei notarum ligno impressarum, quae Magnam Undam ante Kanagawam notam "iconicam" inclutissimamque comprehendit, annis 1820 creatam.
Hanc seriem fecit Hokusai propter auctum peregrinatorum et suam fascinationem Montis Fusii (Smith 1988). Haec series, praesertim notae ligno impressae Magna Unda et Fusius Tempestate Serena, eius laudem in Iaponia et peregre instituit.