![cover image](https://wikiwandv2-19431.kxcdn.com/_next/image?url=https://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/b/b5/Apicius_NYAM_initium_textus.jpg/640px-Apicius_NYAM_initium_textus.jpg&w=640&q=50)
Latinitas culinaria
From Wikipedia, the free encyclopedia
Latinitas culinaria[1] est illa quae ad vilicorum senescalcorumque et coquorum usum in libris de re domestica scripta est. Vocabula in hac lingua reperiuntur ex aliis linguis mutuata quibus coqui tabernariique et mercatores usi sunt. Insuper verba Latina crebriter ad formam vernaculam commutantur. Ars grammatica praeceptorum coquinariorum rusticitatem et barbarismum monstrat.
![Thumb image](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/b/b5/Apicius_NYAM_initium_textus.jpg/640px-Apicius_NYAM_initium_textus.jpg)
Talis sermo, quando extra coquinis a poëtis adhibetur, aut eodem nomine, aut potius "Latinitas macaronica" nuncupatur; quae appellatio bona ratione coquinaria inventa est. Ita adseverat Theophilus Folengus (auctor carminis Baldi):
- Ars ista poëtica nuncupatur ars macaronica a macaronibus derivata, qui macarones sunt quoddam pulmentum farina, caseo, botiro compaginatum, grossum, rude et rusticanum; ideo macaronices nil nisi grassedinem, ruditatem et vocabulazzos debet in se continere.