Lingua terrae Arabatensis
From Wikipedia, the free encyclopedia
Lingua terrae Arabatensis[1] est lingua terrae harenosa longissima, quae Putridum mare a palude Maeotide separat. In regione Chersonensi pars linguae septentrionalis et in Crimaea pars meridionalis sitae sunt. Freto tenui Geničeskij, quod Putridum mare cum palude Maeotide coniungit, extremitas linguae septentrionalis a terra continente separata est; anno 1929 harena a mari dispersa fretum alterum ortum est, Promoina nominatum.
Longitudo linguae Arabatensis plus quam 100 chiliometra, latitudo minima 270 metra est.