Linguae Uto-Aztecae
From Wikipedia, the free encyclopedia
Linguae Uto-Aztecae sunt familia linguarum quae in plus quam triginta linguis consistit, quarum paene omnes in Civitatibus Foederatis Occidentalibus et Mexico inveniuntur. Nomen familiae creatum est ut monstret eam linguam Utam Utae et linguas Aztecanas Mexici comprehendere.
Uto-Aztecana est una ex maximis familiis linguarum in Americis secundum numerum loquentium, distributionem geographicam, et numerum linguarum.[1] Sua septentrionalissima lingua est Shoshoni, in usu usque ad Salmon Idahi, cum meridianissima est lingua Pipil Salvatoriae. Ethnologue dicit summam linguarm in familia esse sexaginta unam, et summam loquentium 1 900 412.[2] Loquentes linguarum Nahuatl sunt paene quattuor partes (78.9%) eorum hominum.
Interna familiae descriptio familiam in duos ramos saepe dividit: ramum septentionalem, omnes linguas Civitatum Foederatarum, et ramum meridianum, omnes linguas Mexici comprehendens, sed nondum intellegitur num hoc exemplar classificationem geneticam vel geographicam significet. Rami principales infra hoc stratum classificationis bene accipiuntur: Numicae (linguis sicut Comanche et Shoshoni comprehensis) et linguae Californienses (olim grex Takicae appellatae), Cahuilla et Luiseño non exclusis, sunt plurimae ex linguis septentrionalibus, praeter Hopi et Tübatulabal. Linguae meridianae dividuntur in linguas Tepimanas (inter quas O'odham et Tepehuán), linguas Tarahumaranas (inter quas Raramuri et Guarijio, linguas Cahitan (Yaqui et Mayo), linguas Coracholanas (inter quas Cora et Huichol), et linguas Nahuanas. Patria linguarum Uto-Aztecanarum in Civitatibus Foederatis meridioccidentalibus vel fortasse Mexico boreoccidentali plerumque fuisse habetur, sed incertum est num familia in Mexico meridiano ortam esse, intra linguam linguisticam Mesoamericanam.
Linguae Uto-Aztecanae in usu sunt in montibus et terris humilibus Civitatum Foederatarum Occidentalium (in civitatibus Oregonia, Idaho, Montana, Uta, California, Nivata, Arizona) et Mexico (civitates Sonora, Chihuahua, Nayarit, Durango, Zacatecas, Jalisco, Michoacán, Guerrero, San Luis Potosí, Hidalgo, Puebla, Veracruz, Morelos, Civitas Mexici, et Mexicopolis). Nahuatl classica, lingua Azteorum, et eius progenies hodiernae ad familiam Uto-Aztecanam pertinent. Lingua Pipil, proles linguae Nahuatl, ad Mediam Americam migratione ex Mexico extenditur, et multi loquentes olim ibi habitabant. Nunc exstincta in Guatemala et Honduria, et paene exstincta in Salvatoria occidentali est, omnibus regionibus ubi Hispanica dominatur.
Classificatio genealogica linguarum Uto-Aztecanarum | ||||||
Familia | Greges | Linguae | Ubi in usu et numerus loquentium | Opera | ||
Linguae Uto-Aztecanae | Uto-Aztecana Septentrionalis (fortasse grex arealis) |
Numica | Numic Occidentalis | Paviotso, Bannock, Paiuta Septentrionalis | 700 loquentes in California, Oregonia, Idaho, Nivata | Nichols 1973 |
Mono | Circa 40 loquentes in California | Lamb 1958 | ||||
Numica Centralis | ||||||
Shoshoni, Goshiute | 1000 loquentes et 1000 discipuli in Vyomina, Uta, Nivata, Idaho | McLaughlin 2012 | ||||
Comanche | 100 loquentes in Oclahoma | Robinson et Armagost 1990 | ||||
Timbisha, Panamint | 20 loquentes in California et Nivata | Dayley 1989 | ||||
Numica Meridiana | lingua Fluminis Colorati: Uta, Paiute meridiana, Chemehuevi | 920 loquentes omnium dialectorum, in Colorato, Nivata, California, Uta, Arizona | Givón 2011; Press 1979; Sapir 1992 | |||
Kawaiisu | 5 loquentes in California | Zigmond, Booth, et Munro 1991 | ||||
Regio linguistica Californiana | Serran | Serrano, Kitanemuk (†) | Nulli loquentes nati, sed discipuli Serrano in California Meridiana | Hill 1967 | ||
Cupan | Cahuilla, Cupeño | 35 loquentes Cahuillae, nulli loquentes nati Cupeño | Hill 2005; Seiler 1977 | |||
Luiseño-Juaneño | 5 loquentes in California Meridiana | Kroeber et Grace 1960 | ||||
Tongva (Gabrielino-Fernandeño) (†) | (exstincta ex ca. 1900) Insula Sanctae Catalinae, California Meridiana, conatus ad linguam redintegrandam | Munro et al. 2008 | ||||
Hopi | Hopi | 6,800 loquentes in Arizona boreorientali | Hopi Dictionary Project 1998; Jeanne 1978 | |||
Tübatulabal | Tübatulabal | 5 loquentes in Kern Comitatu, California | Voegelin 1935, Voegelin 1958 | |||
Uto-Aztecana Meridiana (fortasse grex arealis) |
Tepiman | |||||
Pimic | O'odham (Pima-Papago) | 14,000 loquentes in Arizona meridiana, et Sonora septentrionali Mexici | Zepeda 1983 | |||
Pima Bajo (O'ob No'ok) | 650 loquentes in Chihuahua et Sonora Mexici | Estrada-Fernández 1998 | ||||
Tepehuana | Tepehuana septentrionalis | 6,200 loquentes in Chihuahua Mexici | Bascom 1982 | |||
Tepehuana meridiana | 10,600 loquentes in Durango meridiorientali | Willett 1991 | ||||
Tepecano (†) | Exstincta ex 1972, olim in usu in Jalisco septentrionali | Mason 1916 | ||||
Tarahumarana | Tarahumara (nonnullae varietates) | 45,500 loquentes omnium varietatum, omnibus in Chihuahua | Caballero 2008 | |||
Upriver Guarijio, Downriver Guarijio | 2,840 loquentes in Chihuahua et Sonora | Miller 1996 | ||||
Tubar (†) | In usu in Sinaloa et Sonora | Lionnet 1978 | ||||
Cahita | Yaqui | 11,800 in Sonora et Arizona | Dedricket Casad 1999 | |||
Mayo | 33,000 in Sinaloa et Sonora | Freeze 1989 | ||||
Opatan | Opata (†) | Exstincta ex circa 1930. Olim in usu in Sonora. | Shaul 2001 | |||
Eudeve (†) | Exstincta ex 1940; olim in usu in Sonora | Lionnet 1986 | ||||
Corachol | Cora | 13 600 loquentes in Nayarit septentrionali | Casad 1984 | |||
Huichol | 17 800 loquentes in Nayarit et Jalisco | Iturrioz Leza, Ramírez de la Cruz, et al. 2001 | ||||
Aztecana | Pochutec (†) | exstinct ex annis 1970; olim in usu in litore Oaxacano | Boas 1917 | |||
Nahuana nuclearis | Pipil | 20-40 loquentes Salvatore | Campbell 1985 | |||
Nahuatl | 1 500 000 loquentes in Medio Mexico | Langacker 1979; Launey 1986 |