From Wikipedia, the free encyclopedia
Litterae Sanscritae sunt corpus operum quae Sanscritice scripta sunt.
Scripta Vedica ab anno 2000 a.C.n. usque ad annum 500 a.C.n. composita et Hinduismi posteri incrementi fundamenta sunt. Quattuor libri qui Vedae vocantur sunt Rigveda, Yajurveda, Samaveda et Atharvaveda, e quibus primi tres graviores putantur. Liber unusquisque quattuor habet genera scriptorum: hymnos, ritus, meditationes, et mysticam philosophiam. Vedae non scripti a singulo auctore, sed per saecula multa collecti sunt ab innumerabilibus vatibus. Offerunt igitur Vedae prospectum historiae et culturae Indicae illius antiquissimae aetatis. In eis diversae res continentur, et philosophiae diversae et diversae religiosae fides. Libri qui Upanishades dicuntur et qui pars Vedarum sunt doctrinas continent philosophicas. Lingua Sanscrita quae in Vedis versatur prisca est et “Lingua Sanscrita Vedica” vocatur et nonnulla fragmenta obscura manent interpretatione sine commentariorum auxilio. Lingua Sanscrita Vedica similitudinem habet Linguae Avesticae, in qua Zoroastrismi scripturae scribuntur.
A saeculo duodecimo usque ad saeculum secundum a.C.n., opera magna scripta sunt litterarum epicarum, aut, ut ipsi dicunt, itihāsa (scilicet "rerum gestarum"): Mahabharata et Ramayana. Opera ambo a multis generationibus hominum voce tradita et amplificata sunt. Saeculo circiter secundum a.C.n., tandem scripta sunt.
Mahabharata ('India Magna' significans) est unum ex amplissimis poeticis operibus universalium litterarum. Carmen sane epicum est, sed in eo continentur amplae expositiones de mythologia, philosophia, et religione Indica. Centum milia versuum habet, octiesque maior quam Ilias et Odyssea coniunctae est. Quidam Vyasa eruditus auctor fuisse usitate putatur, cui autem fides historica in fontibus externis non comprobatur. Patet praeterea Mahabharatam non scriptum esse ab uno auctore sed a multis hominibus creatum per saecula multa. Docti putant decem milia versuum Mahabharatam habuisse cum primum compositus est. Oraliter deinde transmissus est per saecula multa, quod permisit ut quivis nonnullos hic adderet versus et nonnullos illic versus mutaret. Per saecula multa, opus crevit multis novis cum partibus quae additae sunt et veteribus partibus quae sunt mutatae. Hoc modo Mahabharata simpliciter evolvit, una cum cultura Indica, et factus est depositum morum socialium, mythologiae, et philosophicarum religiosarumque doctrinarum, quae maximam assequuntur philosophicam multiplexitatem in opere quod vocatur Bhagavadgita, e quo Hinduistica posterius crevit religio. Hic Bhagavadgita decimo parva ('capitulo') Mahabharatae invenitur.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.