Litterae Turcicae
From Wikipedia, the free encyclopedia
Litterae Turcicae (Turcice Türk edebiyatı) sunt compositiones orales textusque Turcice conscripti. Ottomanicum et Atropatenicum linguae Turcicae genera, quae multum corporis scripti sunt, magnopere movebantur a litteris Persica et Arabica,[1] atque abecedario Turcico Ottomamoco utebantur.
Historia latiorum litterarum Turcicarum paene mille trecentos annos comprehendit.[2] Veterrima scripta in linguis Turcicis exstantia sunt inscriptiones Orhonienses, in valle fluminis Orhoniensis in media Mongolia inventae et ex saeculo septimo superviventes. Post illud aevum, inter saecula nonum et undecimum, orta est inter nomadicos Asiae Mediae populos Turcicos traditio epicorum oralium, sicut Liber Dede Korkut gentis Oghuz (maiorum linguisticorum et culturalium Turcarum hodiernarum) et Manas, epicus gentis Kyrgyziensis.
Post victoriam domus Selgiukidensis ad Proelium Manzikert saeculo undecimo exeunte, Turci Oghuzienses in Anatolia considere coeperunt, et praeter orales priorum temporum traditiones, orta est scripta litterarum traditio quae plerumque—thematibus, generibus, modis scribendi—ex litteris Arabicis Persicisque orta est. Insequentes nongentos annos, usque ad decennium sub fine Imperii Ottomanici anno 1922, traditiones orales et scriptae plerumque distinctae manserint; Turcica autem re publica anno 1923 condita, hae binae traditiones primum coniungebantur.