Macedonia Septentrionalis
From Wikipedia, the free encyclopedia
Macedonia Septentrionalis[1] (Macedonice Северна Македонија, Albanice Maqedonia e Veriut) est civitas Europae in paeninsula Balcanica sita, quae plus quam vicies centena milia incolarum et superficiem 25 713 chiliometrorum quadratorum habet. Civitas mediterranea est, Graeciae, Bulgariae, Serbiae, Kosoviae,[2] Albaniaeque</nowiki adiacens. Terra eius plerumque montuosa est et fere quinquaginta lacuum habet. Olim pars [[Iugoslavia]]e, anno [[1991]] libertatem accepit et usque ad annum [[2019]] ''(res publica) Macedonia'' vel ''prior res publica Iugoslavica Macedonia'' appellabatur. Hoc nomen erat in controversia inter hanc civitatem et [[Graecia]]m propter [[Macedonia Graeca|regionem Graecam]] eiusdem nominis. Anno 2019 novum nomen ''Macedonia Septentrionalis'' confirmatum est. Caput et urbs maxima est [[Scupi]] (''Skopje''), ubi habitant fere quarta pars omnium incolarum. Aliae urbes maximae sunt [[Bitolia]], [[Cumanovum]] (''Kumanovo''), [[Prilapum]] (''Prilep''), [[Oaeneum]] (''Tetovo''). Maior pars incolarum ex [[Macedones Slavici|Macedonibus Slavicis]] et quarta pars ex [[Albani]]s constat. Alii incolae sunt [[Turci]], [[Romanes]] (Zingari), [[Serbi]], [[Bosniaci]], [[Aromanici]]. 70.7% sunt [[Christiani]] (fere omnes [[Ecclesia Orthodoxa|Orthodoxi]]) et 28.6% sunt [[Musulmani]]. [[Lingua publica|Linguae publicae]] sunt [[Lingua Macedonica|Macedonica]] et [[lingua Albanica|Albanica]]. Hic in antiquitate erat [[Paeonia]], regnum Thracium vel Illyricum. Regio [[Saeculum 6 a.C.n.|saeculo sexto]] ante [[aera vulgaris|aeram vulgarem]] in dicionem [[Persae|Persarum]] [[Achaemenidae|Achaemenidarum]] redacta, deinde [[saeculum 4 a.C.n.|saeculo quarto]] ante aer. vulg. in [[Macedonia antiqua|regnum Macedoniae]] incorporata est. [[Romani antiqui|Romani]] regionem [[saeculum 2 a.C.n.|saeculo secundo]] ante aer. vulg. vicerunt et eam partem [[Macedonia (provincia Romana)|provinicae Macedoniae]] fecerunt. Sub [[Imperium Romanum Orientale|imperio Romano orientali]] (Byzantino), a [[saeculum 6|saeculo sexto]] aerae vulgaris [[Slavi]] incursiones migrationesque saepe fecerunt, et saepe causa certationis inter imperium Byzantinum, [[Bulgaria|Bulgaricum]], [[Serbia|Serbicum]] fuit. A saeculo [[saeculum 14|quarto decimo]] ad [[saeculum 20|vicesimum]] pars [[Imperium Ottomanicum|imperii Ottomanici]] fuit et anno [[1913]] in dicionem Serborum venit. In [[primum bellum mundanum|primo bello mundano]] fuit pars Bulgariae, deinde pars [[Regnum Iugoslaviae|Regni Iugoslaviae]]. In [[secundum bellum mundanum|secundo bello mundano]] iterum pars Bulgariae fuit, et ab [[1945]] ad annum [[1991]] pars [[Res Publica Socialistica Foederativa Iugoslaviae|rei publicae socialisticae foederativae Iugoslaviae]]. == Historia == === Aevum Antiquum === In terra Macedoniae Septentrionalis aevo antiquo habitabant gentes plures: Macedones in parte meridionali, [[Paeones]] in parte orientali, [[Dentheleti]] in parte septentrionali, [[Paenestae]] in parte occidentali, atque in parte centrali etiam [[Pelagones]], [[Derriopes]], [[Lyncestes]], [[Argestaei]], [[Brygii]], et aliae gentes minores haud cognitae. [[Fasciculus:Saint Naum Monastery (манастир Свети Наум код Охрида, Македонија).jpg|thumb|[[Monasterium Sancti Nahum]] ad [[Lychnidus lacus|Lychnidum lacum]]]] === Recentiora === Mense Martio [[2020]] Macedonia Septentrionalis iniit [[Consociatio ex pacto Atlantico Septentrionali|Consociationem ex pacto Atlantico Septentrionali]].<ref>Nuntius apud orf.at</ref>
Territoria finitima: Albania, Serbia, Bulgaria, Graecia, Unio Europaea, Kosovia
Locus: 41°39′0″N 21°43′0″E
Caput: Scupi
Gestio
Princeps: Stevo Pendarovski
Praefectus: Demetrius Kovačevski
Consilium: Assembly of North Macedonia
Situs interretialis
Populus
Sermo publicus: lingua Macedonica, lingua Albanica
Zona horaria: UTC+1
Moneta: Macedonian denar
Commemoratio
Sigla
Dominium interretiale: .mk
Praefixum telephonicum: +389
Siglum autoraedarum: MK
Vide etiam paginam discretivam: Macedonia (discretiva)